AGATHUS-DAEMON

AGATHUS-DAEMON
I.
AGATHUS-DAEMON
Alexandrinus, scripsit de mundosecundum sententiam Ptol. Vosl. de Hist. Graec. l. 4. p. 501. et de Scient. Mathem. c. 42.
II.
AGATHUS-DAEMON
apud Ptolemaeum, ubi de Nilo, Μέγα Δέλτα καλεῖται, καθὸ εντρέπεται ὁ μέγας ποταμὸς καλούμενος Α᾿γαθὸς Δαίμων, ενρέων διὰ τȏυ Η῾ρακλεωτικοῦ ςτόματος, εἰς τὸν καλούμενον Βουβαςτιακὸν, ὃς ῥεῖ διὰ τȏυ Πηλουσιακοῦ ςτόματος, Magnum Delta vocatur, ubi diverticulum facit magnus fluvius, dictus Agathus-Daemon, qui per Heracleoticum ostium defluit; Bubastiacum amnem ex se saciens, qui effluit per ostium Pelusiacum: maior est Nili pars, quae per ostium Heracleoticum sive Canopicum in mare erit. Idem Agathos-daemon, ἐκτρέπεται εἰς Βουβαςτιακον fluv. qui exit ostiô Pelusiacô, h. e. diverticulum ex se facit, cui nomen est Bubastiaci fluminis; qui proin amnis ἐκτροπη tantum est, ab auctore flumine deducta: quae postea alias atque alias subinde ectropas generat, quae per diversos exitus in mare devolvuntur. Vide Salmas. ad Solin. p. 477.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • BONUS Genius — Graece Α᾿γαθὸς Δτύμων, vide supra Agathodaemones et Agathus Daemon, item voce Genius. Eius; ut et Α᾿γαθῆς Τύχης, Bonae Fortunae cellam prope antrum Trophoonii, in Boeotia, consultoribus adeundam prius, antequam in antrum descenderent, et post… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MAGISTRUM flumen — Gall. Maistre fleuve, de Nilo, et quidem parte eius maiore, postquam ad Delta scissus est. Prius enim unicô alveô decurrit, postmodum ad Delta scinditur in duas partes seu flumina, quorm alterum Occidentem petens maius est, ac veluti fluminis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”